Páni na soudu zemském dne 14.únor roku 1383



(F.Palacký - Archiv Český)


1383, 14 Febr. Primo Procopii, S. 2.
Sabbato IV tpp. XL D. Barones in pleno judicio cum inclito principe Procopio juniori marchione Moraviae, pro tune capitaneo regni Boemiae, in causa quam habuit D.Rex Wenceslaus et Purkardus de Janowic nomine suo super hereditatibus et villa Seslie cum Bartholomeo Stuk cive Pragensi, qui easdem hereditates vendiderat Francisco Kamereri civi Pragensi, et dicebat D. Rex se (et Purkardus praedictus nomine suo) habere jus ad easdem hereditates post Lewam quondam de Luterbach pro eo, quia solus D.Johannes Cantor quondam decanus S.Apollinaris vendidit easdem hereditates omnes, et habuit eas cum praedicto Lewa in tabulis, invenerunt pro jure: Ex quo simul habent forum in tabulis terrae, quod ex tune unus superstes, ut puta D. Johannes praedictus, vendere potuit, et uno mortuo in alium hereditas legitime est devoluta;
et ideo D.Rex et post eum Purkardus praedictus nullum jus habent ad hereditates praedictas in Seslic post Lewam praedictum, sed Bartholomaeus praedictus et post eum Franciseus praedictus qui ab eo emit, sunt justi et sprawedliwi; et ideo per D.Barones datum est ipsis pro jure obtento. Doderunt memoriales.
Et solus D.Marchio dominorum consilium exportavit, praesentibus D.Baronibus, primo beneficiariis Pragensibus, Procopio juniori marchione Moraviae, Ulrico de Novadomo, Wilhelmo de Hazmburg, Purkardo de Janowic, Ratmiro de Swamberg, Zdenkone de Konopisce, Alberto de Sternberg, Johanne de Michalowic, Zdeslao de Sternberg, Hyncone Berka de Lipa, Henrico et Henrico fratribus de Nova domo, Hermanno de ibidem, Haskone de Zwieretic, Cenkone de Lipa, Marquardo, Petro de Kosti et aliis quam pluribus in judicio praesidentibus.

Actum a.d.MCCCLXXXIII.
Treb.397ab. Talmb.42b. Mus.193b.


MENU :
Šlechtic :
Listiny, články :